Rideamus igitur VIII

Risultati immagini per il dado è tratto

Caesar victor a bello Gallico redit. In Gallia, post multas pugnas, Vercingetorigem vicit et eius exercitum. Caesar cum legionibus suis ad Rubiconem appropinquat. Romam vult introire cum exercitu suo, sed introire in urbem cum armis vetatur. Antequam flumen transiret, dicit: “Alea iacta est”. Tum centurio censet id esse iussum et aleam in flumen iacit. Caesar stupefactus non scripsit de hoc casu in suo tractatu “De bello Gallico”.

Continua a leggere

Rideamus igitur III

Risultati immagini per cane lupo uccello

Avicula peragrabat per silvam. Ibi canem invenit et dicit: “Quis es?” Tum canis respondet: “Canis-lupus sum”. Eum avicula rogat: “Cur canis-lupus?” Et canis: “Quod mater mea canis erat paterque meus lupus”. 
Avicula progreditur et piscem invenit: “Quis es?” Tum piscis respondet: “Tructa-salmo sum”. Et avicula: “Cur tructa-salmo?” Ei piscis illustrat: “Quod mater mea tructa erat paterque meus salmo”. 
Avicula pergit et culicem invenit. “Quis es?” Et culex respondet: “Culex-tigris sum”. Sed avicula exclamat: “Mene ludificaris?” et abit.

Continua a leggere